SOTERICI Nummi

SOTERICI Nummi
SOTERICI Nummi
Σωτηρίκιοι, apud Anonymum in Antiqq. Constantinopoleos p. 99. Edit. Combef. dicti huic sunt, quos Constantinus M. imagine Christi et Crucis in caelo visae figurâ insigniverit, uti quidem Ioanni Damasceno traditum. Sed cum Christi imaginem in nummis suis primus descripserit Iustinianus Rhinotmetus; vel appellatio illa a Crucis signo impreslo, quod σωτήριον ςτανρὸν idem Damascenus vocat, arceslenda est, vel nummi Ioannis Zimiscae, in quibus ille solum Christum primus expressit, cum Inscr. IESUS CHRISTUS BASILEUS BASILEON, Constantino M. ex imperitia adscripti sunt. Qua de re vide Car. du Fresne, Dislert. de inferioris aevi Numism. num. 26. et 27. nec non supra, ubi de Christi in nummis imagine: uti de voce Basileus, itidem supra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”